sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut
prophetetis
qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo
nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et
exhortationem et consolationes
qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem
prophetat ecclesiam aedificat
volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare
nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si
forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid
vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut
scientia aut prophetia aut in doctrina
tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive
cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur
quod canitur aut quod citharizatur
etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis
quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil
sine voce est
si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus
et qui loquitur mihi barbarus
sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad
aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine
fructu est
quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu
psallam et mente
ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae
quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas
nescit
nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et
alios instruam quam decem milia verborum in lingua
fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli
estote sensibus autem perfecti estote
in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis
aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed
infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes
linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne
dicent quod insanitis
si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel
idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in
faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum
psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet
interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant
sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres
et per partes et unus interpretetur
si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi
autem loquatur et Deo
prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent
quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes
discant et omnes exhortentur
et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus
ecclesiis sanctorum
mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis
loqui sed subditas esse sicut et lex dicit
si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent
turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat
quae scribo vobis quia Domini sunt mandata
si quis autem ignorat ignorabitur
itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis
nolite prohibere
omnia autem honeste et secundum ordinem fiant